라틴어 문장 검색

6] quod commisi luam peccatum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:47)
et haec pollicitus imprecatusque (si perfidum quicquam egisset,) luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:2)
censor in moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 7:5)
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut et liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 6:1)
"Videsne illud nemus quod fluvio praeter- luenti ripisque longis attenditur, cuius imi frutices vicinum fontem despiciunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:88)
contemptores praesentis saeculi.
(ARCHIPOETA, I104)
nos poetae pauperes, opum contemptores,
(ARCHIPOETA, IX23)
Quibus verbis, inquit, ostenditur Philippus, non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est, inquit, insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 6:1)
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 3:1)
quae quia, prioribus iam caesis, luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae, littera i scilicet tractim pronuntiata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 7:1)
Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem lunonis, Moles Martis Nerienemque Martis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 3:1)
Sicut autem reges multo facilius ministros et instrumenta inveniunt qui cupiditatibus eorum inserviant quam qui rebus suis et honori, nactus est duos ministros ex voto suo, aut etiam ultra votum suum, Empsonum et Dudleium (quos populus aestimabat pro sanguisugis suis et expilatoribus) ambos audaces et famae contemptores, quique ex domini sui mulctura haud parum ad se ipsi trahebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:3)
— Feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:6)
scribat Halys, scribat famae contemptor Orontes:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:265)
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae, nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum, his claustris evade, precor, dumque agmina longe, dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris, ne nova praedari cupiens et parta reponas pastorique lupus scelerum delicta priorum intra saepta luas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION